24 septiembre 2007

Símbolo Niceno-Constantinopolitano (latín)

CREDO DE NICEA-CONSTANTINOPLA (Credo Niceno)
(Credo largo)

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem cœli et terræ, visibílium ómnium et invisibílium.
Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum.
Et ex Patre natum ante ómnia saécula.
Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero.
Génitum, non factum, consubstantiálem Patri per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de cœlis.
ET INCARNATUS EST DE SPIRITU SANCTO EX MARIA VIRGINE ET HOMO FACTUS EST.
Crucifíxus étiam pro nobis, sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est.
Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras.
Et ascéndit in cœlum : sedet ad déxteram Patris.
Et íterum ventúrus est cum glória judicáre vivos et mórtuos cuius regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem, qui ex Patre, Filióque procédit.
Qui cum Patre, et Fílio simul adorátur, et conglorificátur : qui locútus est per Prophétas.
Et unam, sanctam, cathólicam, et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum.
Et expécto resurrectiónem mortuórum et vitam ventúri saéculi. Amen.

No hay comentarios.: